Praecipua forma dictamina vatis adorna
materiaeque novae metra, Camena, fove.
Notificata bonis sint libera verba leonis,
quae capitis sani retulit ipse cani.
Nam canis insanus, documenta per omnia vanus,
regem deridet, cui macra membra videt:
'a domini mensa mihi sunt sic ilia tensa,
et per quosque dies est mihi longa quies.
Me bene pascit erus, non ad mea seria serus;
quod tabes macie cernitur in facie,
ieiunus terras et saltus saepe pererras
et vix adquiris quod satiare cibis.
Ut cito pinguescas, sis mecum pronus ad escas;
hic pascere sero, si famuleris ero.'
Rex indignatus, servo mox talia fatus,
spernit servitium, nobilis obprobrium:
'si comedis plene, submittis colla catenae,
sed pro velle meo vel macilentus eo.
Vis libertatis, maiestas nobilitatis
non debent famulae subpeditare gulae.'
|
1
5
10
15
20
|