Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 180


Numquam verus amor absque timore manet.
De modo concessa non prosperitate tumescam,
Ardua namque cadunt et tumefacta crepant;
Non durare potest inflata superbia longe,
Cum plerumque putat firma manere, cadit;
Rebus in humanis est fallax alea semper,
Que tibi, cum melior esse videtur, obest.
Ergo superbire successu non placet isto,
Iam satis est faciat quod michi Fulco preces.
Quid sit dicturus, intendam corde benigno:
Sermo suus poterit utilis esse michi.
Non audire tuam deberem, Fulco, loquelam,
Fecisti quoniam turpia probra michi:
Cedere me multis alapis non erubuisti,
Turpiter et canos dilacerare meos.
Sed mala nolo malis, immo bona reddere quero,
Parcere cum melius quam nocuisse putem.
Ut dimittamur, dimittere iure tenemur,
Ut sibi parcatur, parcere debet homo.
Succincto sermone tamen michi dicito quid vis:
Sermo sepe brevis gratior esse solet".

Torna all'inizio