Alter ab undecimo rursum te sustulit annus,
Heu genitrix regum, heu decus atque dolor!
Te Francus, Suevus, Germanus et ipse Britannus,
Cumque Getis duris plangit Hibera cohors.
Accola te Ligeris, te deflet et Itala tellus,
Ipsaque morte tua anxia Roma gemit.
Movisti ad fletus et fortia corda virorum,
Et lacrimae clipeos inter et arma cadunt.
Heu, quantis sapiens et firmum robore semper
Ussisti flammis pectus herile viri.
Solatur cunctos spes haec sed certa dolentes,
Pro dignis factis quod sacra regna tenes.
Iesum nunc precibus, Arnulfe, exores eorum
Participem fieri hanc, pater alme, tuis.
------------------------------------------------------------------------------------------
EPITAPHIUM ADELEIDIS FILIAE KAROLI REGIS QUAE IN ITALIA
NATA EST, QUANDO SIBI EAM IPSE SUBEGIT.
Hoc tumulata iacet pusilla puellula busto,
Adeleid amne sacro quae vocitata fuit.
Huic sator est Karolus, gemino diademate pollens,
Nobilis ingenio, fortis ad arma satis.
Sumpserat haec ortum prope moenia celsa Papiae,
Cum caperet genitor Itala regna potens;
Sed Rhodanum properans rapta est de limine vitae,
Ictaque sunt matris corda dolore procul.
Excessit, patrios non conspectura triumphos,
Nunc patris aeterni regna beata tenet.
----------------------------------------------------------------------
EPITAPHIUM HILDEGARDIS FILIAE CUIUS SUPRA.
Hildegard, rapuit subito te funus acerbum,
Ceu raptat Boreas vere ligustra novo.
|
|