: Chronicon Novaliciense

Pag 342

APPENDIX


non et Ammulus episcopus Taurinensis qui eiusdem civitatis
turribus et muros perversitate sua destruxit. Nam inimicitiam
exercens cum suis civibus, qui continuo illum ab civitate exturbarunt
fuitque IIIbus annis absque episcopalis chathedram; qui
post pace peracta, reversus et manu valida contus dextruxit sicut
diximus. Fuerat hec siquidem civitas cum demsissimis turribus
bene redimita et arcus in circuitu per totum deambulatorios,
cum propugnaculis desuper atque antemuralibus. Siquidem pre-
fatum regem idem episcopus a filio Maginfredi comiti, cum in
silva venationi exerceretur et in gremio adulesentis somno oppresso
obdormiret, dolo interfecit. Post modicum autem aparuit
illi quadam die diabolus immodum vulpecule, cum equitaretur,
quam perniciter insecutus est, sicut fatur popularis vulgus, in
tantum ut ulterius non sit visus.
XV. His quoque diebus Vuido serenissimus imperator regnum
Longobardorum paucis obtinuit annis. Circa hec tempora
Rodulfus rex regnavit apud Italos.
XVI. Carne itaque imperator Otto maiore mortuo, illico successit
protinus in regno secundus Otto, filius equivocus eius. Migrato

Torna all'inizio