Solutio
Respondeo dicendum, quod donorum gratuitorum quaedam ordinantur absolute
in perfectionem eius cui conferuntur, quaedam autem ad utilitatem aliorum,
ut dicitur 1 Corinth. 12, 7: «Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem».
Utilitas autem quaedam est, ut defectibus proximorum subveniatur, sicut
per operationem signorum infidelitati succurritur: quia signa data non sunt
fidelibus sed infidelibus, 1 Corinth. 14: et similiter est etiam de generibus linguarum,
et de aliis huiusmodi donis. Et quia huiusmodi defectus in primo statu
non fuissent; ideo etiam nec talia dona homini collata forent, quae contra hos
defectus ordinantur. Dona vero absolute in perfectionem recipientis ordinata
sunt ea quibus homo in actibus propriis perficitur et secundum animam et
secundum corpus, sicut est gratia gratum faciens, virtutes, donum scientiae et
sapientiae, et huiusmodi, et impassibilitas corporis; et in his homo in primo
statu, simpliciter loquendo, magis abundasset quam in secundo statu post
peccatum.
Sed iste excessus potest considerari dupliciter; vel intensive, vel extensive.
Extensive quidem: quia plura de huiusmodi homo in primo statu quam in
secundo habuisset: habuit enim impassibilitatem corporis, et perfectam obedientiam
inferiorum virium ad rationem, et huiusmodi, quae in hominibus post
peccatum non inveniuntur. Sed verum est quod etiam quaedam dona post peccatum
sunt quae imperfectionem annexam habent, quae aut in primo statu non
fuissent omnino; aut si fuissent, secundum alium modum et alios actus fuissent;
ut tamen hoc intelligatur de imperfectione, non quae naturam consequitur, sed
quae ex peccato consecuta est. Fides enim imperfectionem habet consequentem
naturam, cuius est divina quasi in speculo intueri; et hoc etiam homini in primo
statu congruisset, licet vidisset clarius divina, ut supra dictum est. Et ideo fides
in primo statu fuisset etiam secundum eiusdem generis actum, quamvis perfectior
quam modo sit. Continentia vero, quae importat imperfectionem in repugnantia
passionum ex peccato causata, secundum quod Philosophus continentiam
accipit in 7 Ethic., in primo statu non fuisset; et similiter poenitentia, si
specialis virtus ponatur, ad minus secundum eosdem actus quos nunc habet; et
similis ratio est de aliis similibus.
Si autem excessus intensive consideretur, et praecipue quantum ad dona gratum
facientia, sic considerando statum ad statum, universaliter homo ante peccatum
ampliori gratia praeditus fuisset quam post. Sed tantum non est inconveniens
quod aliquis post statum peccati multo maiorem gratiam habeat quam aliqui
habuissent etiam in primo statu, eo quod gratiae non tantum dantur secundum
mensuram naturalis virtutis, seu capacitatis, sed secundum conatum, quem
contingit esse maiorem in eo qui minoris virtutis est, sicut etiam dicitur de comparatione
hominum novi et veteris Testamenti.
|
|