culpa perspicacitas vestra mundo jam experta,
discutiat, nec quali patris verenda
rideat, censuram restringat: non enim pudet
argui sub patre filius, si peccavit.
Reor tamen, quod me tuetur exceptio, quae
tam peremptoriis, quam minoribus subducit
aegrotos, et diem prorogat etiam, dum
poenalis instantia moram accusat. Cum enim
multis morer occupatus majoribus, qualem
me dimiseritis oblivio non obduxit. Collectis
ergo per calculos mensibus, usque num
docebit vos veritas, qualiter non solum
mihi, sed et multis in me mors remedium
fuerit, et vita tormentum? Quid itaque mirum,
si tunc non salutavi quem diligo? dum
in me crebris accessibus pullulans sola desperatio
vivendi viveret et salutis? Sic igitur in
vos invehor dum accusor, et primo secundum
evangelium infirmus fui, et non visitastis me;
quod utinam in vobis senatus superior quasi
culpam non arguat, vel neglectum solum
adjudicans obstupescat. Ha fili, fili, quantum
multis est amarum silentium, quorum
loquela dulcescit, et probat regula: quid argumentatur
per similia a simili, et assumitur
secundum materiam quae tractatur: amaritavit
me morbus dum fremuit, nec minus
Petri scribentis officium adversus me,
dum suspendit. Sermo tamen prolixior, quem
posset materia texere, breviatur, et de culpa
|
|