Petrus Damiani: Epistulae

Pag 152


dolore transfixae mentis spiritus fremeret, sic male sibi conscia pectora
singultirent, sicut illic plangebantur vel inanium fantasmata cogitacionum,
vel quarumlibet puerilium inepciae levitatum. Hoc provocentur exemplo,
qui ad veneranda sanctorum corpora pia devocione festinant. Illic itaque
proprii reatus morbos quasi noxios humores et aegritudines evomant hi,
qui per conatus purae confessionis egestius paenitenciae salutaris antidotum
sumant. Illic baptismum paenitenciae statuant, in quem per iudicium
officii sacerdotalis immersi vetusti hominis indumenta deponant, iamque
novi de veteribus vivant.
Tu autem, domina mea - nam quia te redemptoris mei sponsam esse
non ambigo, meam te vocare dominam nullatenus erubesco - domina
inquam mea, fige pedem in radice perseveranciae, et in amorem illius, ad
quem per manus sacerdotum et pauperum cotidie cuncta transmittis,
medullitus inflammare, ut illud tibi iure contingat, quod in lege praecipitur,
videlicet ut, qui captam in bello mulierem forte diligeret, eamque
suscipere voluisset uxorem, prius eius cesariem raderet, unguesque praecideret,
ac vestem, in qua capta erat, auferret, sicque ad ingenuitatem Israelitidis
ex more prosilientem iure sibi matrimonii copularet. Iam igitur
ungues tui cum cesarie cepere praecidi, iam vestis, qua tegebaris, auferri,
quia quicquid in tui cultus ornatibus pulchrum, quicquid in facultatibus
preciosum, te velut ambire vel comere in exterioribus cernitur, in pietatis
opera cotidie profligatur.
Restat ergo ad intimam sponsi tui iam pervenire dulcedinem et suavissimam
illam confoederati spiritus unitatem. Qui enim adheret Domino,
unus cum eo spiritus est , videlicet, ut ille divini amoris sapor tuis visceribus
influat, illa suavitatis intimae flamma tui pectoris archana succendat,
quam et miser mundus et mens quaeque carnalis ignorat, ut illud Canticorum
ardenter exclames: Guttur dilecti mei suavissimum, et totus desi derabilis ,

Torna all'inizio