Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 129


animo, sic excommunicationis moleste catholicis diro malleo nostram
innocentiam contrivistis? Sed absit et iterum absit quod providentia
vestra non revocet hunc errorem, quod ut placeatis … vestrum Symonem
de … indebite stimuletis, quia tunc vere dici contra nos poterit quod
mala electio est in culpa. Nos sane, licet aliquid possimus in patria et cum
regni principe valeamus, quia tamen posse nostrum ab ecclesie factore
cognoscimus, contra Beneventanam ecclesiam, matrem nostram, nec cornu
superbie, nec protervitatis calcaneum erigemus, quando, ad nutum ipsius,
ad querelam cuiuslibet humiliter iustitie pareamus. Valete, sic nos in
obiecta nobis controversia gerere petimus et precamur, quod et dicti …
iura non pereant et nos ad inconvenientiam non ducatis.


… iustitiarius … archiepiscopo Beneventano, per Leonardum de
Benevento.
Sic vos, bone pater, prudentem consilio, sic habent vos singuli sermone
modestum, sic equa lance ponderatis illa que dicitis, sic in fornace cordis
vestra circumspecta provisio concepta mentis examinat, ut que prolativa
virtus oris adfixit ad aream et lingue ventilabrum aera simul dedit retrorsum
redire nesciunt, ut missile Ionathe, quod quidem prodisse legitis, non
redisse. Hoc ideo miramur intensius et quodammodo mirando turbamur,
quod etc.

Torna all'inizio