Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 376


concedi posset absque concessione substantiae. Propter quod
plane patet. econtrario esse de denarii, et de aliis rebus.
Nam de usu proprio denariorum non potest accipi pensio
absque usura:quia talis usus concedi non potest absque
concessione substantiae. Sed de usu non proprio, potest. ut
si quis vellet numismata non ad expendendum, sed ad apparendum:
quod forte multotiens mercatores faciunt, qui
ut appareant divites, et ut alii citius apud eos deponant
pecuniam, habent coram se multitudinem pecuniae cum
ergo quis possit concedere denarios ad talem usum videlicet
ad apparendum absque eo quod concedat substantiam
eorum, si hoc modo de denariis pensionem acciperet,
forte aliter peccaret, usuram tamen non committeret.
In rebus autem aliis ut plurimum contingit econtrario,
ut in usu proprio non committitur usura. nam quia
inhabitatio, quae est proprius usus domus, concedi potest
absque concessione substantiae eius; si de hoc pensio accipiatur,
nulla usura committitur. Si quis domum venderet
vel commutaret; quod non est proprius usus eius, dato
quod non statim pecuniam acciperet, si propter usum
domus vellet ulteriorem pecuniam accipere, usuram
committeret: quia iam usus non spectaret ad ipsum,
postquam per venditionem concessisset eius
substantiam. Omnino ergo usura, quia
ibi venditur usus, qui non spectat
ad creditorem, contra naturam
est. Decet ergo reges
et principes, si
volunt naturaliter
Dominari, prohibere usuras ne fiant
eo quod iuri naturali contradicant.

Torna all'inizio