Salimbene de Adam: Cronica

Pag 343


dicit, Act. VII: Quem prophetarum non sunt persecuti patres
vestri? Et occiderunt eos qui pronuntiabant de adventu iusti, cuius
vos nunc proditores et homicide fuistis
. Carnales enim homines non
libenter audiunt tribulationes futuras, sed consolationes, iuxta
illud Ys. XXX: Loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
Ideo abbas Ioachim, cum de tribulationibus loqueretur, subiunxit
et ait: «Non credunt istud, quorum incrassata corda induravit
ambitio. Nolunt perire regnum mundi, quibus exosum est regnum
celi, nec cessare imperium Egyptiorum qui non amant
cives Ierusalem».
Tertium impedimentum quod habuit abbas Ioachim fuit ex
parte illorum qui crediderunt ei, qui voluerunt anticipare terminos
a se positos. De quibus ipse dixit: «Timeo ne michi illud
eveniat quod de filiis suis Iacob patriarcha conquestus est»,
dicens, Gen. XXXIIII: Turbastis me et odiosum fecistis Chananeis
et Pherezeis, habitatoribus terre huius. Nos pauci sumus.
Illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea
.
Quod abbas Ioachim non limitavit aliquem certum terminum de Antichristo
nec de fine mundi.

Igitur abbas Ioachim non limitavit omnino aliquem certum
terminum, licet videatur quibusdam quod sic; sed posuit plures
terminos dicens: «Potens est Deus adhuc clariora demonstrare
misteria sua, et illi videbunt, qui supererunt».
De duobus aliis Ioachitis, qui incitaverunt fratrem Hugonem ut cum quodam
Predicatore disputaret de doctrina abbatis Ioachym.

Cum autem vidissem quod in camera fratris Hugonis congregabantur
indices et notarii atque phisici et alii litterati, ad audiendum
ipsum de doctrina abbatis Ioachym docentem, recordatus
sum Helysei, de quo legitur, IIII Reg. VI, quod Heliseus sedebat
in domo sua, et senes sedebant cum eo
. Diebus autem illis

Torna all'inizio