Tertia pars tertii
Libri de regimine principum:
in qua tractatur quomodo regenda
civitas sit aut regnum
tempore belli.
Quid est militia, et ad quae est instituta,et
quot omnis bellica operatio sub militia
continetur.
Cap. I.
Peractis partibus duabus huius tertii
libri,quia ostensum est quid senserunt
antiqui Philosophi de regimine civitatis
regni, et determinandum est qualiter
sit civitas atque regnum tempore pacis.
Reliquum est tractare de tempore
bellico, ut sciant reges et principes qualiter committenda
sint bella. Nam ut plurimum bellorum industria, ut patet
per Vegetium in De re militari, plus confert ad obtinendam
victoriam, quam faciat multitudo vel fortitudo
bellantium. Opus autem bellicum (ut patebit in sequendo)
continetur sub militari: quare si de opere bellico tractare
volumus, videndum est quid sit militia, et ad quid
sit instituta. Sciendum igitur militiam esse quandam prudentiam,
sive quandam speciem prudentiae. Possumus autem,
quanntum ad praesens spectat, distinguere quinque
species prudentiae: videlicet prudentiam singularem, oeconomicam,
regnatuvam, politicam sive civilem, et militarem.
Dicitur enim aliquis habere singularem vel particularem
|
|