Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 377


quia dum deficeret hostis obstaculum, virtus exercitio
valida otioso tripudio perderetur. Sequitur ergo ut adversario
tuo non cedendo, sed confligendo complaceas,
qui tunc succubuisse se crederet cum obicem non haberet.
Quod autem ludendo rogitas ut tuae orationis verba
discutiens incompta comam et condiam incondita, facerem
utique quod hortaris nisi quod vereor ne dum cultus
adderetur incultior et pro insipido insipidior poneretur,
corrigenda correctio ludibriosa ludibriis haberetur. Tua
igitur lima tibi soli sufficiat, quae nedum tui operis novit
expurgare rubiginem, sed aliorum sordes et sordida didicit
elimare. Praeterea laboris incommoda rescribens
conquereris quibus sic dicis ligatas manus ad calamum
ut etiam momento non audeas ad dictamen animos relaxare.
Amice, confiteor quod libertas ingenii dum servili
servitio premitur, nec pensat loqui nec potest vera
discernere, et si quando forsitan se familiari furto subripiens
ad scribendum, aliqua reperit de incumbentis
oneris expeditione sollicita, tolerabilius eligit inculta depromere
quam necessarii cessatione servitii se quaestionibus
immiscere. Verumtamen, frater, in te ista non
video; immo si te tanti operis opinor opificem, congruentius
convenit opinari ut vel divinum geras ingenium vel
nullis perplexitatibus praepediatur humanum. Etenim
dum tantae elegantiae dictamen inspicitur, dictatoris
profunda profunditas aut crederetur superum fulta suffragiis
aut nullis occupationibus impedita. Igitur cum
replicationibus istis tua sufficienter elidatur exceptio,
si non allegatur ydonior, ab incepto conflictu non poteris
excusari.
n. 81
Respondet Nicolaus de Rocca eidem Petro de Vinea.
Etsi victoriae titulos, prout replicantis industria cauta
subintulit, in responsalis pavidae serie quam paupere

Torna all'inizio