Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 165


De misso exennio gratiarum referimus actiones. Ad hec mulum non meminimus promisisse, palafredum
non intendimus mittere, quia nobis multum est utilis ad dietas. Ceterum rogamus, ut ..
nuntio super negotiis, que habet promovere in curia cesaris, impendatis et consilium et auxilium
opportunum, ut opere sentiat, quod pro eo apud amicum intercedit amicus. Versus incorrecti mittantur,
sed correctio vestre discretioni relinquitur, quoniam aliquando plus discretionis et correctionis
in monachis quam in clericis secularibus invenitur.

VII 29

Sperat P. favore vestro et vestrorum posse morari in curia sine scandalo senatoris, et licet apud vos
ad id et vestros devotio sufficere credatur ipsius, precum tamen nostrarum expetit adiectivum. Nos
autem eas libenter paternitati vestre porrigimus rogantes, ut petentis desiderium vestre gratie propinatio
prosequatur, presertim, cum robore considerato persone in preliis non multum eius adiciatur
presentia nec absentia subtrahatur.

VII 30

Desiderat .., lator presentium, ire in Campaniam, super quo se asserit vestris securitatis litteris indigere.
Petiit autem ad id precum nostrarum suffragium, et nos eas vobis porrigimus, petentes desiderium
eius admitti iuxta quod vestrum decebit honorem.

VII 31

Petrum de .. ad partes vestras in servitio .. iudicis accedentem vestre gratie recommendamus, rogantes,
quatenus sic recommendatum habeatis eundem, ut in recommendato monstretis, qualem ad
recommendantem habetis affectum.

VII 32

Torna all'inizio