Papias: Ars Grammatica

Pag 134


tunc mutant e in i correptam et assumunt um , ut "fons, fonte,
fontium", "ars, arte, artium". 87 Excipiuntur in ms uel ps , si non a
"capite" componantur, ut "hiems, hieme, hiemum", "princeps,
principe, principum"; similiter "calibs", "coniunx", "Ethiops". 88
Nomina quoque semper pluralia in es , in ium faciunt genitiuum,
ut "uires, uirium", "quinquatres, quinquatrium", "tres, trium",
"plures, plura" uel "pluria, plurium". 89 In is quoque longa < m >
desinentia similiter faciunt, ut "lis, lite, litium", "dis, dite, ditium",
"Samnis, Samnite, Samnitium"; "nox" etiam "nocte, noctium" et
"cor, corde, cordium", "nix, niue, niuium", "caro, carne, carnium".
90 Cetera uero ablatiuum in e sola<m> terminantia mutant
eam in um , ut "poema, poemate, poematum", "Cicero, Cicerone,
Ciceronum", "dux, duce, ducum", "caput, capite, capitum", "ales,
alite, alitum"; nam "alituum" interposuit u Virgilius. 91 A "boue"
quoque, "bouum" debuit esse; sed quia obliqui eius casus u assumunt
hiatus causa, "bos, bouis", abiciunt aliquando plurales, ut
"boum"; datiuus et ablatiuus eius per sincopam sillabe dicuntur,
"bobus" pro "bouibus"; nominatiuus, accusatiuus et uocatiuus non
abiciunt u , ut "boues".

Torna all'inizio