Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 145


corporaliter visum, facit naturaliter amari, per quem modum Augustius
et Ieronimus, qui numquam se corporaliter viderant, multum se amabant;
unde Augustinus ad Ieronimum: «Si propterea te non novimus quia faciem
corporis tui non videmus, hoc modo nec te ipse nosti; nam tu quoque
non vides eam». Sic et in multis aliis accidit. Ex qua ratione apparet
quod civis naturaliter preamat civitatem sibi quia scilicet in civitate plus
habundat et virtus intellectualis et moralis sive etiam theologica quam in
uno cive per se, cum plures sint ibi huiusmodi virtuosi et etiam magis
quam ipse sit, ut ipse debet supponere; et iterum quia ipse civis magis
potest fieri modis omnibus virtuosus, humaniter loquendo, comparatus ad
civitatem quam in se ipso solus existens.
Intellectualiter quidem, quia per se ipsum potest quidem sapientiam
acquirere per inventionem, sed in civitate potest etiam eam acquirere per
disciplinam, et tanto commodius quanto civitas maior existens plus habundat
doctoribus. Ubi etiam per exercitium mutuum cum discipulis aliis magis

Torna all'inizio