coacti sunt recedere obsidentes. Tunc in descensu montis castrum Plumbareole idem Marcualdus
igne combussit; et rediens in Sancto Germano, ira commotus, intus et extra ciuitatem
domorum et tuguriorum uastitatem fieri mandans, castrum sancti Helie affidatum combussit,
portas Sancti Germani et menia eiusdem in plerisque locis euerti fecit ad solum. Illis diebus
cum uiri nequam, qui erant cum ipso Marcualdo, facerent in ceteris ecclesiis sicut in
aliis terre domibus stationem, et sua in eis ludicra exercerent, ipsi Deo et sanctis eius non
uerebantur iniurias irrogare. Nam cum de ceteris altaribus certas extraxissent reliquias,
unus ex predictis uiolare aram beate Uirginis attemptauit; qui statim aridam ad se manum
retraxit. Alter cum crucifixo, qui est in ecclesia Sancti Germani, primo per lapidis ictum,
demum per urine iniectionem in ipsum iniurias graues inferret, rosa prius dentibus lingua,
arefactus infelix, uitam statim cum morte finiuit. Quod tantum ipsi Marcualdo terrorem
incussit, quod facta compositione cum abbate predicto, terram exiens monasterii IX stante
februarii, habuit malo omine in anteriora progressum.
Eo tempore Ryccardus de Aquila Fundanus comes, ut saluam faceret terram suam, Sifrido
fratri comitis Dyopuldi filiam suam dedit in coniugem. Tunc ipse Marcualdus castrum
Pontiscurui, Teramum, Sanctum Angelum, et Castellum nouum ipsi comiti Dyopuldo
et suis seruanda commisit.
Dyopuldus uero, qui ipsum Marcualdum antecedebat, et predicabat ut omnes de regno se
ad Marcualdum conuerterent et regni ballium iurarent eidem, a Guilelmo Caserte comite
captus est, et quandiu uixit eum tenuit uinculatum; set eo mortuo, Guilelmus filius eius accepta
filia eius in uxorem, liberum dimisit illum. Marcualdus uero ad Apulie partes se conferens,
Auellinum obsedit, et cum incolis ciuitatis se componens, discessit ab obsidione; et
procedens inde Uallatam, quoddam Casale Apulie, ui cepit et suis dedit in direptionem
et predam. Tunc Petrus Celani comes de Marsia uenit in Terram Laboris. Marcualdus
uero de Apulia per Capitanatam rediens in comitatu Molisii Sernie ciuitatem, cum exercitum
tenere non posset, bonis propriis spoliauit, et procedens uersus Terram Laboris, et
Teanum impugnans, capere ui non potuit illam. Exinde Salernum se contulit, que tunc
comiti Dyopuldo fauebat; et inde parato nauigio, in Siciliam transfretat, et Panormum
properans, facta compositione cum comite Gentili de Palearia quem Gualterius regni Sicilie
|
|