Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 480


EXPOSITIO TEXTUS
«An unus et idem motus sit erga amicum et inimicum». Hoc est impossibile, nisi
unus propter alterum diligatur, et actuali consideratione referatur in illud.
«Erga amicum ferventior». Hoc intelligendum respectu ipsius obiecti; sed
respectu finis, ille qui habet maiorem conatum, inquantum huiusmodi, est ferventior.
«Cum dicitur in oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris». Videtur secundum hoc quod quicumque servat rancorem,
peccat dicendo hanc orationem. Et dicendum, quod non peccat: quia non dicit
eam in persona sua, sed in persona Ecclesiae: vel si in persona sua, non quantum
ad id quod agit, sed quantum ad id ad quod optat pervenire.

Torna all'inizio