Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 441


ex his quae videbat in politiis aliis, statuit potissime
curandum esse de possessionibus civium, volens eos aequatas
possessiones habere.
Quod non oportet possessiones in civitate esse
aequatas, ut Phaleas statuebat.
Cap. XVII.

Si considerentur dicta Philosophi 2. Politicorum, quantum
ad praesens spectat, possumus triplici via venari,
quod non oportet possessiones aequatas esse, ut Phaleas statuebat.
Prima via sumitur ex parte procreationis filiorum.
Secunda, ex parte iniuriarum. Tertia, ex parte vitutum,
quas decens est habere cives. Prima via si patet.
nam ad rectum regimen civitatis non potest imponi lex,
ut cives habeant possessiones aequatas, nisi statuatur quod
habeant aequales filios: frustra enim ponitur lex quae conservari
non potest. nam secundum Philosophum 4. Politicorum
non solum debet esse cura quod leges instituantur,
sed etiam quod legibus obediatur, et quod leges observentur.
Quare si singuli cives possessiones aequatas habeant,
et unus habeat plures filios quam alter, succedentibus
filiis in haereditates parentum soluta erit lex Phaleae.
quare non habebunt possessiones aequales. Cum ergo
quanto aliquid in plures partes dividitur, tanto minus
percipiat unusquisque de illo, esse non potest, quod semper
cives habeant possessiones aequatas, nisi totidem
filii procedant ab uno civium. quot procedunt ab alio:
sed quia aliqua connubia sunt omnino sterilia,
aliqua vero sunt foecundiora quam alia, non est possibile
statuere in civitate omnes cives habere aequalem
numerum filiorum. propter quod ex parte procreationis
prolis manifeste ostenditur praedictam legem non
esse congruentem; eo quod congrue observari non possit.

Torna all'inizio