Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 2

Liber I


Lippi Brandolini in Libros de Ratione scribendi,
ad Franciscum Picolmineum Cardinalem Senensem Praefatio.
Multa quidem, atque ingentia munera nobis ab illo optimo parente ac redemptore nostro collata sunt, sapientissime pater; nullum tamen neque maius, neque praestabilius, neque humano ingenio dignius est divinarum humanarumque rerum cognitione atque scientia, quam quidem sapientiam maiores nostri appellavere. Nam quum participes rationis ac divinitatis simus, nihil habemus quo avidus intelligendi animus tantopere delectetur, quo tantopere alatur, in quo denique tantopere acquiescat. Opes enim, honores, imperia, voluptates, caeteraeque res omnes, quae ab hominibus expetuntur, atque in precio summo habentur, partim tam fluxae atque instabiles, partim tam plenae curarum ac sollicitudinis sunt, ut omnem animo non modo delectationem, sed tranquillitatem quoque, ac sui ipsius potestatem, eripiant. Haec una rerum divinarum humanarumque scientia, ita propria animi et perpetua possessio est, ut cui semel est parta, ei vi aliqua eripi auferrique non possit: delectationem vero et suavitatem animo tantam

Torna all'inizio