Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 25

libro I


dictiones deformitatem habentes non debent ad exquisiti dictaminis
edificium introduci, (25) ut 'verum', 'enimvero', 'tametsi',
'quamquam', 'nequaquam', 'neutiquam', 'interea loci' et multe
consimiles dictiones que maxime in istoriis et diffusis operibus
sunt ponende.
20. (1) DE FINALITATE DISTINCTIONUM.
(2) Nunc de finibus distinctionum dicamus. In his ergo distinctionibus
lex talis et regula est servanda, scilicet ne finis,
arta sillabarum coangustatus inopia, cursum dictaminis remoretur
(3) Ideoque sunt distinctiones polisillabis dictionibus
terminande, ut ipse cursus dictaminis expedite orationis finibus
explicetur. (4) Claudicat enim quodam modo et quadam lentitudine
stilus involvitur si contracti sermonis angustia sit finitive
distinctionis extremitas suffocata. (5) Anguste itaque dictiones
ipsum semper abeant sua tarditate principium et ille dirigantur
ad finem que maiori passu cursitant suffragio sillabarum;
(6) medium vero teneant que fulgere minori gratia videantur,
hoc firmiter observato, quod monosillabe dictiones et que numerum

Torna all'inizio