Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 65


acceptam sufferre, non dicam semper sed si frequenter valerent. Verum
quamquam superlucentis bonitatis ipse minime sint acceptive, id est
possibiles apteque ad accipiendum, nobis tamen archane sunt et incognite,
et solis ipsis super scientiam angelicam subsistunt cognite, id est super
scientiam quorundam angelorum solis ipsis in suo dignitatis ordine fulgentibus
existunt cognite. Vel solis ipsis subsistunt, id est angelice unitates
subsistunt solis ipsis angelis, non quod subsint eorum scientie, sed
quod subsi<stunt> ipsis solis, ad honorem et dignitatem ipsorum solorum.
Sicut enim dicimus de aliquibus extra publicum multorum constitutis
et ignotis “sibi soli vivunt vel sciunt”, ita dicitur quod unitates
angelice solis ipsis angelicis spiritibus subsistunt incommunicabiles aliis,
ad eorum excellentiam insinuandam. Vel ipsis solis subsistunt, id est
propter ipsos solos uniendos in Dei dilectione subsistunt ipse unitates,
id est ipsa sanctorum agmina unita.
Sane quomodo semper invariabiliter et inconcusse ille unitates
subsist<u>nt - ut discordiam numquam possint admittere, ita enim
per gratiam sunt firmate in bonum, ut numquam possint velle malum -
ipsi angeli non norunt. Unde subiunxit “super scientiam angelicam”,
quasi dicat: ille unitates solis illis subsistunt, sed super scientiam angelicam.
Fortasse ut quemadmodum «nemo scit que sunt hominis, nisi spiritus
qui est in homine», ita nemo scit que sint angelorum nisi spiritus angelorum.
Non tamen dicemus eos esse stultos, si tantum spiritus angelorum
scit que sunt angelorum, sicut non dicimus esse homines, licet
spiritus hominis tantum sciat ea que sunt in hominibus.
Sed queris ubi angeli didicerint, quibusve in scolis suum tyrocinium
exercuerint. Et dicendum quod Dei habeant inspiratione scientiam,
quia Spiritus Dei spiravit in illis. Sic ergo, ut dictum est, unitates sancte
angelorum solis ipsis subsistunt. Sed quibus solis subsistant, adiecit et
ait: dignis suis angelis, id est dignis suis angel<i>tionibus. Honore namque
et proprietate angelica et unitate sancta angelorum sunt indigni, qui
noluerunt in dilectionis Dei unitate persistere, sed eam in se ipsis scindentes
tyrannice corruerunt.

Torna all'inizio