Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 282


SED CONTRA, Isidorus dicit, quod gratia est divinae misericordiae donum, per
quod bonae voluntatis fit exitus. Sed dona quae a Deo percipimus, quid creatum
in anima ponunt. Ergo videtur quod gratia sit quid creatum in anima.
Praeterea, nullus dicitur esse gratus alicui, si ille in diligendo non errat, nisi
per hoc quod aliquid boni in ipso est. Sed Deus in diligendo non errat. Ergo
per hoc quod aliquis gratiam Dei habere dicitur, aliquid in ipso prae aliis
significatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nomen gratiae quamdam liberalitatem importat;
unde ex hoc quod gratis datur, gratia dicitur. Liberalis autem donationis principium
est amor: et inde est quod nomen gratiae dupliciter sumitur. Uno modo
pro ipsa acceptione amoris, secundum quod aliquis gratiam alterius habere
dicitur qui eum diligit. Alio modo pro ipso dono quod liberaliter datur ex
amore; unde gratia dicitur donum quod gratis datur. Utrolibet autem modo
gratia sumatur, oportet quod aliquid creatum in anima significetur. Si enim pro
ipsa divina dilectione gratia accipiatur, patet quod aliquem effectum eius in
anima ponit. Sicut enim scientia Dei a nostra differt in hoc quia nostra scientia
causatur a rebus, sua autem est causa rerum, ita etiam noster amor ex bonitate
dilecti causatur, quae ad amorem sui trahit; amor autem divinus bonitatem
rebus profundit; unde Dionysius dicit, quod divinus amor non
permisit eum sine germine esse; unde per hoc quod Deus dicitur aliquem diligere,
significatur effectus divinae dilectionis in dilecto esse.
Similiter etiam si accipiatur gratia donum gratis datum, oportet quod aliquid
creatum intelligatur. Est enim quoddam donum gratis datum quod quidem
increatum est, scilicet Spiritus Sanctus. Sed quod hoc donum nunc habeatur cum
prius non haberetur, hoc non ex sui mutatione contingit, sed ex mutatione eius
cui datur. Unde oportet quod ex hoc ipso quod Spiritus Sanctus alicui datur, aliquid
ipsi creaturae accrescat quod prius non habebat, secundum cuius adeptionem
Spiritum Sanctum habere dicitur. Unde gratia qualitercumque significetur,
ostendit aliquid creatum in anima esse, quod gratis datur; quamvis etiam nomine
gratiae aliquid increatum significari possit; ut vel ipsa divina acceptatio vel
etiam datum increatum quod est Spiritus Sanctus potest dici gratia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum quod quando aliquis acceptus homini dicitur, aliquid
in homine significatur unde acceptatur; sed tamen hoc non est causatum
semper ab acceptatione, immo est acceptationis causa. Sed cum aliquis Deo
gratus vel acceptus dicitur, significatur aliquid in ipso quod ex Dei acceptatione
causatur.

Torna all'inizio