nec per certitudinem; sed tantum potentiam cadendi. Nec etiam fuit congruum
a Deo eis revelari, ne poena culpam praecederet; nec iterum bonis suam
confirmationem, ne distinctio culpam praecederet, ut in littera dicitur. Si tamen
utrisque revelatum fuisset; recepissent id non secundum certitudinem, prout in
Deo erat, sed secundum modum suum, quasi ad cautelam dictum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Petrus etiam Domini praenuntiationem accepit non per certitudinem, sed ad comminationem dictam. Praeterea, non
est simile de homine et de Angelo: quia homo cadit reparabiliter; unde desperare
non cogitur ex praescientia sui casus, sicut Angelus, cuius casus est
irreparabilis.
Ad secundum dicendum, quod quando ad aliquod consequens potest per multa
diversa antecedentia veniri, contingit consequens sciri sine hoc quod antecedentia
determinate sciantur; sicut Ioseph praevidit suum dominium super fratres,
non tamen venditionem, et alia ex quibus dominium consecutus est. Ita et
daemon potuit praevidere suum principatum super malos sine hoc quod casum
praesciret, quia poterat malorum princeps esse etiam bonus existens.
Ad tertium dicendum, quod illa coniecturalis cognitio, per quam de sua bonitate
praesumebant, omnem dubitationem et anxietatem ab eis auferebat, cum hoc
quod non erat in eis aliquid ad casum trahens, sicut in nobis.
Ad quartum dicendum, quod effectus naturales qui non habent causas determinatas
ad unum, praescire non poterant in causis, sed tantum illa quae ex causis
naturalibus determinatis ad unum procedunt: et ita in seipsis cognoscebant ea
quae in natura eorum determinata erant, non autem illa quae ex libero arbitrio
dependebant, ut dictum est.
ARTICULUS 3
Utrum Angeli creati fuerint in gratia.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli non sint creati in gratia. Sicut enim dicit Augustinus,
per caelum, quod primo creatum commemoratur, datur
intelligi informis natura spiritualis, sicut in se potest existere, non conversa ad
Creatorem. Sed haec conversio per gratiam fit. Ergo videtur quod angelica
natura creata est informis sine gratia.
|
|