Antistenes secutus scripsit eosdem sibi videri nobiles et virtutis studiosos,
in sola virtute nobilitatem constituens. Stoici hanc Platonis
sententiam complectuntur et solos sapientes nobiles esse volunt.
Hoc et Cicero noster refert et Seneca ex Stoycorum secta philosophus
excellens, cum multis in locis, tum maxime in quadam ad
Lucilium epistola - ea quarta est et quadragesima, ut opinor –
nobilitatis fontem atque originem animi virtutibus assignans.
73 Ait enim, cum de nobilitate dissereret: ‘bona mens omnibus
patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Patricius Socrates non fuit,
Platonem non accepit philosophia nobilem, sed fecit. Quis est
generosus? Ad virtutem bene a natura compositus. Hoc unum
intuendum est. Nam si ad vetera nos revocas, nemo non inde est
ante quod nihil est. Omnes, si ad primam originem revocentur, a
diis sunt: a primo mundi ortu usque ad hoc tempus produxit nos
ex splendidis sordidisque alterna series. Plato ait neminem regem
non ex servis oriundum, neminem non servum ex regibus. Non
facit nobilem atrium famosis imaginibus plenum. Nemo in
nostram gloriam vixit. Animus facit nobilem, cui ex quacumque
conditione supra fortunam licet exurgere’.
74 Hec Senece verba, quibus mihi videtur vir sapientissimus
tanquam ex Apollinis oracolo nihil verius excogitare aut dicere
potuisse quam illam veram nobilitatem, quam virtus prebet et
sapientia, eosque solos esse nobiles, quibus virtutum officia laudem
subministrarunt et dignitatem. Iuvenalis vero, cum in satira
quadam communem ac vulgarem nobilitatis opinionem multis
argumentis reprobasset, rectam rationem secutus neque ex his
pendere que tu paulo ante recensebas ostendens, hanc eandem
|
|