BENEDICTUS: Si sic aliquando datur gratia reprobis quomodo et electis, quid
est quod ille aspirat ad monasticam vitam et absque difficultate abstinet ab esu
carnium et servat regulam a sanctis patribus constitutam, iste etsi velit non potest?
IOACHIM: Nonnullis datur ea ipsa gratia que data est illi et tamen, quia
negligit exercitari dum habet posse, ita extinguitur in eo Spiritus, ut postea,
prevalente iniquo spiritu cui sponte dedit locum, etiam si velit non possit.
Verumtamen si isti non est datum quod illi donatum est, non ideo non est electus,
quia sicut diversi sunt ordines ita diversa sunt dona Spiritus sancti. Si ergo non
potest ascendere in montem, divertat ad Segor et salvet in humiliori ordine
animam suam: si non potest esse monachus, sit continens clericus aut coniugatus,
dummodo abstinens criminis vivat secundum legem Domini et mandatum
ecclesie Christi fidelibus constitutum.
BENEDICTUS: Habet quis uxorem et tamen a fornicatione non abstinet.
IOACHIM: Si potest abstinere et non nititur, propria se ipsum arbitrii libertate
condempnat. Si autem nititur et non potest, verendum est ei ne propter superbiam
suam deseruerit illum Deus, maxime si non ingemiscit super peccato suo. Si
autem ingemiscit et nititur, manens in conflictu et plena voluntate surgendi
agens, anxius et afflictus quomodo donante Deo a mortis corpore liberetur, et
sic manens in conflictu subito infirmatur ad mortem, non est desperandus a
misericordia Dei, quia prius cepit cogitare quam se intelligeret appropinquare
ad mortem; quamvis nec ille desperandus qui saltim in ultimo articulo confitetur –
quia latro in eodem articulo positus audire donatus est: Amen dico tibi:
hodie mecum eris in paradiso –, si tamen non est ficta compunctio et nisus
quem se habere demonstrat; de talibus enim dicit Apostolus: Video aliam legem
in membris meis etc.
|
|