Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 706


«Quibus datus est Spiritus ad mensuram». Contra: Iac. 1, 5: «Qui dat omnibus
affluenter super quo», dicit Glossa: «Omnia dat non in mensura: quia dona
eius non sunt ad mensuram». Et dicendum, quod cum mensura dari, potest
accipi vel ex largitate dantis; et sic nulli dat cum mensura, quia omnibus dat ex
largitate infinita: vel ex capacitate recipientis; et sic dat cuilibet cum mensura,
quia nulli dat ultra quam capax sit, vel secundum rationem dati: et sic Christo
non dat cum mensura: quia gratia eius, quantum ad rationem gratiae, non est
limitata; sed aliis dat cum mensura, ut patet ex dictis.
«Non secundum essentiam, sed secundum similitudinem». Contra. Ergo pari
ratione Petrus potest dici caput: quia quilibet sanctus est alii similis in gratia.
Dicendum, quod sumitur ibi similitudo active, inquantum scilicet Christus sibi
alios assimilat in gratia, ut dictum est, quod alii non convenit.
«Ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem Christus profecisse
dicatur». Videtur quod haec non fuit intentio Ambrosii: quia per hoc nihil probaret:
nam sic etiam Dei sapientia proficit, secundum quod se magis ostendit.
Dicendum, quod quamvis Dei sapientia magis se quam prius ostendit in aliquibus
effectibus: tamen ipsa semper creditur esse aequalis: quod non fuit de
sapientia Christi, qui videbatur quandoque sapientior quam prius fuisset. Et
ideo dicit duo: «Ad visum hominum, et sensus ostensionem». Tamen utrum aliquo
alio modo profecerit in sapientia, in sequenti distinctione dicetur.

Torna all'inizio