XLIIII. Rursus dum in eisdem partibus cellas  
construeret - erat autem sarcina procul ab eis sub quodam saxo  
reposita - tunc vir venerabilis quendam fratrem illuc quasi cum  
quodam impetu propulit, precipiens sibi ut nimis anxie  
festinaret. Qui mox furibus superveniens, illos quidem iam  
clepere temptantes repperit, sed nichil adhuc ex his quê reposita  
fuerant deesse cognovit. Qua ex re recte colligitur beatum  
virum non sine divinê revelationis instinctu fratrem cum tanta sollicitudine  
destinasse, ipso videlicet puncto quo fures ad rem non  
custoditam contigit pervenisse. 
XLV. Post hêc Romualdus ad monasterium Vallis de Castro  
revertitur, moxque abbatem sic alios regere, ut semetipsum  
tamen nequaquam neglegeret, exhortatur. Volebat insuper ut  
cellam qua usus fuerat, occasione regiminis non omnino desereret,  
sed, in ea sibimet spiritualiter vivens, precipuis tantum festivitatibus  
fratres ammonitionis gratia visitaret. Erat enim beato viro  
tam odiosa ista quam cernimus abbatum conversatio, ut non minus  
gauderet si de manu cuiusquam abbatiam potuisset evellere,  
quam si daretur sibi potentissimum quemlibet secularium ad  
sanctê conversationis ordinem convocare. Sed, sicut per  
Salomonem dicitur: «Velut acetum in nitro, ita qui cantat carmina  
cordi perverso», ille predicatione venerabilis viri de  
malo deterior factus, comitissas loci dominas protinus adiit, 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |