Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 70


meam a populo isto, dicit dominus. Huius autem pacis fedus, quod mediante
Christo deus cum ecclesia statuit, sempiternis manet legibus confirmatum,
quemadmodum in Ezechiele spopondit dicens: David servus
meus
, hoc est Christus, erit princeps eorum in perpetuum, et eius interventu,
subaudias, percutiam illis fedus pacis, pactum sempiternum erit eis.
VI. De quadam alia pace inter deum et hominem.
Est et alia quedam pax secretior inter deum et hominem divine
scripture testimoniis innotata, cum videlicet spiritualis vir bona merita
divinorum premiorum subicit maiestati estimans passiones huius temporis
nullo modo condignas esse ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis.
De cuius pacis forma et bello, quod hanc pacem prevenit, illa domini
parabola texebatur: Quis rex iturus committere bellum adversus alium
regem non
ne sedens prius computat, si possit cum decem milibus occurrere ei,
qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente
legationem mittens rogat ea, que pacis sunt
.
Rex adversus alium regem bellum parat, cum aliquis suis se salvandum
meritis reputat. Sed certe non salvabitur talis rex per multam
virtutem suam. Universe enim iustitie nostre in conspectu dei secundum
prophetam sunt quasi pannus menstruate. Cum decem milibus tunc deo
quis obviat, cum operum merita superbus iactat. Sed deus quasi cum
duplicato numero contra eum venit, quando vix in solo paratum opere de
opere simul et cogitatione discutit. Dum itaque adhuc per dilationem
iudicii longe eum credimus, legationem sibi precum mittimus rogantes
ea, que pacis sunt, et dicentes: Ne intres in iudicio cum servo tuo,
domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Torna all'inizio