extasim faciens». Omnis enim amor est quedam similitudo participata
divini amoris. Amor autem vitiosus non est verus amor, iuxta illud
Dyonisii, c. 4 De divinis nominibus , amor corpori conveniens «non est
verus amor sed ydolum eius aut magis casus a vero amore». Et ideo
ista extasis sive alienatio differenter est in amore vitioso et naturali sive
divino, qui perficit naturalem. In vitioso enim homo exit extra se ad id
quod est infra naturam et contra naturam amantis, quia «omne vitium,
in eo quod vitium, contra naturam est», ut dicit Augustinus libro III De
libero arbitrio . In naturali autem homo exit extra se ad id quod est
secundum naturam amantis vel propriam vel superiorem. In divino autem
homo exit extra se ad id quod est supra naturam suam. Et ideo amor
vitiosus vilificat amantem, iuxta illud Osee 9[,10] «Facti sunt abhominabiles
sicut et ea que dilexerunt». Sed amor naturalis a natura propria
nobilitat amantem sicut quedam perfectio eius. Sed amor naturalis a natura
superiori magis ipsum nobilitat sicut maior perfectio. Maior enim nobilitas
est alicui civi quod sit domicellus regis vel pape quam quod sit solutus
et liber in domo propria. Et ideo secundum naturalem amorem mare
potius sequitur naturam superiorem lune in fluxu et refluxu quam naturam
propriam; et similiter facit sol in motu diurno in quo sequitur naturam
firmamenti. Amor autem divinus maxime ipsum nobilitat, iuxta illud Col .
3[,14] «Super omnia autem caritatem habentes, quod est vinculum perfectionis».
Et ideo homo naturali amore magis sequitur bonum sui superioris
idest sui comunis quam bonum proprium; et supernaturali amore
caritatis magis sequitur quod est Dei quam quod est sui comunis, si
comune faciat Dei contraria, iuxta illud Exo 23[,2] «Non sequeris turbam
ad faciendum malum».
Quartus effectus amoris est çelus, iuxta illud Dyonisii, c. 4 De divinis
nominibus , Deus appellatur çelotes propter multum amorem quem habet
ad existentia, quo scilicet çelo amans homo repugnat omni ei quod est
contrarium amato. Sic enim aliquis dicitur çelare pro amico, pro religione
et etiam pro Deo, quando scilicet pro posse conatur repellere omne illud
quod est contra bonum amici, honestatem religionis et voluntatem et
honorem Dei, iuxta illud III Reg . 19[,10] «Çelo çelatus sum pro domino
Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Dei filii Israel»; unde Glosa
super illud Io . 2 [ ,17 ] «Çelus domus tue comedit me» dicit: bono çelo
|
|