hoc est, tu qui gentiles arguis quod sine lege et Deo  
sint, teipsum non arguis, diffidens de Christo in lege  
promisso. 
33. Qui praedicas non furandum, furaris . Facis  
quod praedicas fieri non debere, dum fidem Christi  
a lege per malam interpretationem subripis; et legem  
adulteras, cum, ablata veritate, mendacium ponis;  
et sacrilegus es, dum Christum, quem propheticus  
sermo significat, negas. 
34. LANFR.  Sacrilegium . Sacrilegium enim est  
culturam Dei auferre, et daemonibus dare. 
35.  Nomen enim Dei per vos blasphematur . Credendum 
est aliquos ex Judaeis Christianos esse  
tales; non tamen omnes, ne sit contrarius sibi ipsi  
in superioribus, ubi ait:  Fides vestra annuntiatur  
in universo mundo . Non enim fides sine operibus  
laudanda est. Et in subsequentibus, eos cum caeteris  
plenos dilectione esse. Est autem scriptum in  
Ezechiele:  Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt,  
et polluerunt nomen sanctum meum , quod  
polluistis in gentibus. 
36.  In circumcisionem , id est, tantum prodest  
sibi qui gentilis est, quantum si Judaeus esset. Et  
judicabit, id est comparationem sui judicabilem  
faciet et damnabilem. 
CAP. III.—1. AMBROS.  Quid ergo amplius est?  
Quoniam Judaeis incredulis nihil proficere testimonium  
generis ostendit, ne credentes male tractasse  
videretur, docet multum utile esse credentibus, quia  
filii Abrahae sunt. Nam eis sunt credita eloquia  
Dei. 
2. LANFR.  Primum quidem , id est, quidam Judaeorum 
crediderunt Evangelium Christi, instructi a  
praedicatoribus Novi Testamenti, verbum legis et  
prophetarum, quod facilius factum est in illis quam  
in eis qui Veteris Testamenti penitus expertes erant.
  |  
  |