« Venite huc per legem vestram sicut ego sum hic pro fide  
mea ».  
9. Quamquam ignis fuerit ita magnus et copiosus, nichil  
tamen de eo lesum vel combustum fuit inventum. Hoc videns  
populus tam magnum miraculum, cepit unanimiter exclamare  
dicens: «Isti sunt sancti, isti sunt sancti: nefas est offendere  
eis, nam modo vidimus quod fides sua sancta est et bona ».  
Hoc dicto Fr. Iacobus vocatus fuit de igne, et sic sanus et  
illesus exivit. 
10. Tunc hoc videns Cadi voce magna clamare cepit dicens:  
« Sanctus non est, sanctus non est, sed ideo non comburitur quia  
tunica quam habet in dorso est de lana terre Abrahe, ideoque  
nudus expolietur et in ignem sic mittatur ». Ut autem hoc finaliter  
compleretur, venerunt pessimi saraceni et in duplo plus  
ignem accenderunt et tunc fratrem Iacobum exuerunt cuius  
corpus insuper abluerunt et ipsum optime oleo perunxerunt  
ut ignis maior et fortis esset et forcius ageret et arderet ad hoc  
quod ipse frater cicius comburi posset; oleum in struem lignorum  
in copiam magnam deiecerunt et ipsum Fr. Iacobum  
in ignem cum impetu inpullerunt. Fr. autem Thomas et Fr. Demetrius  
de foris stabant genibus flexis in orationibus et devotionibus  
persistentes. Fr. Iacobus iterum de igne exivit illesus  
sicut primo fecit. 
  |  
  |