Petrus Damiani: Epistulae

Pag 31


94.


Carissimis in Christo sororibus Rodelindae atque Sufficiae,
Petrus peccator monachus intimae germanitatis affectum.
Uberes divinae dispensationi gratias refero, dum vos fama discurrente
comperio, et in virtutum spiritalium fervere unanimiter studiis, et tamen
diversis mundi subiacere pressuris. Nota siquidem est regularis illa supernae
iustitiae linea, qua invisibilis arbiter eos in hac vita temporalis erumnae
flagellis erudit, quibus tradere perpetuae haereditatis iura disponit,
eosque tamquam servos duris verberibus afficit, quos iam per occultae
cautionis edictum, ut revera filios in patrimonium capescendae propriae
possessionis asscivit. Quisquis enim dum recta agit, successibus affluit,
dignum profecto est, ut eius cor formido concutiat, ne dum meritis suis

Torna all'inizio