Caput XIII - Quot annis post conversionem vixit, qua die transiit,
et sub quibus Romanae Sedis Pontificibus cursum suum peregit;
de modo et temporibus canonizationis et translationis
illius.
73 Iam viginti annorum spatium erat elapsum, ex quo primum
gloriosus Christi confessor et levita Franciscus consiliis evangelicae
perfectionis adhaeserat et in vita mandatorum divinae legis inoffenso
pede cucurrerat. Transiit autem venerabilis idem pater ex
huius mundi naufragio anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo
vicesimo sexto, quarto nonas Octobris, die dominico, sepultus,
ut dictum est, in civitate Assisio. Coeperat autem cursum
suum vir iste beatus sub illustri viro domino papa Innocentio
tertio, quem feliciter sub eiusdem successore consummat Honorio.
Quorum prior, sicut in omnibus viro Dei, ut supra dictum est,
de Ordinis institutione consensit, sic et alter, ut in Regula tangitur,
omnia eidem sancto benigne postmodum confirmavit. Quibus salubriter
dominus Gregorius papa succedens, qui videlicet in minore officio
|
|