| IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 27
 DIVISIO TEXTUS
 Postquam determinavit Magister de fide et spe, hic tertio determinat de caritate.
 Dividitur autem haec pars in duas: in prima determinat de caritate qua nos
 diligimus Deum; in secunda de caritate qua nos diligit Deus, dist. 32:
 «Praemissis adiiciendum est de dilectione Dei qua ipse diligit nos».
 Prima in duas: in prima determinat de ipsa caritate; in secunda de caritatis
 duratione, ibi: «Illud quoque non est praetermittendum quod quidam
 asserunt caritatem semel habitam ab aliquo non posse excidere».
 Prima in duas: in prima determinat de ipsa dilectione caritatis; in secunda de
 his quae per caritatem diliguntur, dist. 28, ibi: «Hic quaeri potest, utrum in illo
 mandato dilectionis proximi totum proximum... diligere praecipiamur». Prima
 in tres partes: in prima continuat se ad praecedentia; in secunda prosequitur
 suam intentionem, ibi: «Caritas est dilectio qua diligitur Deus»; in tertia continuat
 se ad sequentia, ibi: «Sed quae hac dilectione diligenda sint, inquiramus».
 Secunda harum partium dividitur in duas: in prima determinat de dilectione
 caritatis, secundum quod duobus praeceptis imperatur; in secunda ostendit
 quod illa duo praecepta mutuo se includunt, ibi: «Cum autem duo sint praecepta
 caritatis, pro utroque saepe unum ponitur».
 Prima in duas: in prima determinat de dilectione caritatis, secundum quod per
 duo praecepta in duo diligenda dirigitur, scilicet Deum et proximum; in secunda
 inquirit modum dilectionis quantum ad utrumque diligibile, ibi:
 «Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus».
 Circa primum duo facit: primo ostendit quod per caritatem Deus et proximus
 diligitur; secundo ostendit quod ex eadem caritate, ibi: «Hic quaeritur, si ex
 eadem dilectione diligitur Deus qua diligitur proximus».
 «Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus». Hic ostendit modum
 praedictae dilectionis: et primo quantum ad dilectionem proximi; secundo
 quantum ad dilectionem Dei, ibi: «Dilectionis autem Dei modus insinuatur cum
 dicitur, ex toto corde».
 Et circa hoc tria facit: primo ostendit dilectionis nostrae modum respectu Dei;
 secundo ostendit ubi modus ille observari possit, ibi: «Illud autem praeceptum
 non penitus impletur ab homine in hac mortali vita». Tertio movet quamdam
 quaestionem, ibi: «Sed cur praecipitur homini ista perfectio».
 | 
 |