Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 183


Nothum Graeci natum ex uxore non legitima dicunt, qui
apud nos spurio patre natus dicitur.
Nota nunc signiticat signum, ut in pecoribus; nunc litteras
singulas aut binas; nunc ignominiam.
Nobilem antiqui pro noto ponebant. Plautus (Pseud. 964):
“Peregrina facies atque ignobilis.”
Noegeum amiculi genus.
Noegeum candidum. Livius (Odyss. 21): “Lacrimas de ore
noegeo detersit”, id est candido.
Nixi di appellabantur, quos putabant praesidere parientium
nixibus.
Nictare et oculorum et aliorum membrorum nisu saepe aliquid
conari. Dicimus enim et nictationem et nictum. Caecilius (72):
“Hunc tremulis palpebris percutere nictu".

Torna all'inizio