in Trenis III: Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se.
Item Ys. XXX: In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Item
Exo. XIIII: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ps.:
Letati sunt, quia siluerunt. Legitur quod abbas Ágatho per triennium
tenuit lapillum in ore, ut taciturnitatem adisceret.
Sexto, quia multiloquium prohibetur. Prover. X: In multiloquio
non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus
est. Ideo Eccli. XIX: Qui odit loquacitatem, extinguit
malitiam. Item Eccli. XX: Qui multis utitur verbis, ledit animam
suam. Item Eccli. XXVIII: Multi ceciderunt in ore gladii, sed
non sic quasi qui interierunt per linguam suam. Item Prover. XXI:
Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam
suam. Item Eccli XXV: Beatus qui lingua sua non est lapsus,
et qui non servivit indignis se. Item Eccli. XXVIII: Beatus qui
tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit,
et cetera que secuntur. Item Iacobi III: In multis enim offendimus
omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
Nota exemplum de Secundo philosopho, ex cuius verbo obiit mater
eius. Et penitentia ductus usque ad diem mortis sue silentium
tenuit. Cui vere potest dici: «Si tacuisses, philosophus fuisses».
Item Apostolus, prima ad Cor. XIIII, precipit quod mulieres in
ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse,
sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos
interrogent. Turpe est mulieri loqui in ecclesia. Multum enim
locuntur in ecclesia mulieres. Ideo quidam dicunt quod Apostolus
non prohibuit mulieribus loquelam utilem et necessariam, ut
quando Deum laudant, vel quando peccata sua sacerdotibus
confitentur, sed prohibuit ne predicare presumerent, quod officium
proprie ad viros noscitur pertinere. Quod patet, quia de officio
predicandi tunc Apostolus loquebatur. Augustinus tamen dicit
quod ideo precipitur mulieri non loqui, quia, dum semel cum serpente
locuta fuit, totum mundum confudit. Ideo Ecclesiasticus
XXV dicit: A muliere initium factum est peccati, et per illam
omnes morimur. Hinc Apostolus ait, prima ad Timotheum II:
Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri
non permitto neque dominari in virum, sed esse in silentio.
|
|