Sequenti vero anno prefatus pontifex sinodum congregavit, in qua omnibus tam
clericis quam laicis auctoritate sancti Petri et Romanę ecclesię preceptum est, ut
abstinerent se a fornicatorum sacerdotum et levitarum communione. Hęc sinodus
gladium in viscera mersit inimici. Nam non solum Romę incontinentes sacerdotes
et levitę, ab altaris prohibebantur officio, sed etiam per vicinas circumquaque regiones
et per omnem Tusciam, adiuvantibus monachis, viris religiosis et verbo predicationis
insudantibus.
Et hic beatus pontifex legatos suos misit Constantinopolim, habens super aliquibus
causis adversus Grecos episcopos questiones; ex quorum numero fuit prefatus Fridericus
magni ducis Gottefridi germanus. Qui venientes Constantinopolim a Monomacho
imperatore honorifice sunt suscepti. Dehinc episcoporum negocio, propter
quod venerant, citissime sedato, amplissimis donis donati portantesque beato Petro permaxima
donaria ad propria repedabant.
Interea Normannorum fortissima gens, que Apuliam et Calabriam a Grecorum
regni subtraxerat dicione, Beneventanos invadit. Qua tempestate Beneventani compulsi
Romam tendunt Beneventumque per cartulam offertionis beato Petro tradentes a domno
papa implorant auxilium. Quo facto non solum pro terris sanctę Romanę ecclesię
invasis, verum etiam pro acerbissimis penis, quas christianis inferebant, commotus
primum quidem gladio excommunicationis eos percussit moxque eos materiali gladio
feriendos iudicavit. Sed quia consilia Dei abyssus multa, Dei ineffabili providentia
bello commisso Normanni victores extitere, captumque papam, sed ut decuit
honorifice tractatum per mediam stragem interfectorum usque Beneventum perduxerunt.
Sed quid plura? Qui pro iusticia dimicantes bello prostrati fuerunt, hos Deus signis
et miraculis sibi valde placuisse demonstravit, magnam pro iusticia posteris dimicandi
dans fiduciam, quando hos in numero sanctorum connumerare dignatus est. His ita
gestis beatissimus papa Romam rediit. Cumque ad ecclesiam apostolorum principis
pervenisset, languore correptus, ante confessionem eiusdem apostoli delatus et coram
omni clero et Romano populo tradens Deo amabili Ildebrando eiusdem ecclesię curam,
celo spiritum reddidit. Cuius corpus in eadem ecclesia cum honore magno humatum
est. Ad cuius tumulum egri veniunt et sanantur, et infirmi variis languoribus detenti
usque [hodie] liberantur.
Sed cum persensisset venerabilis Ildebrandus Romanum clerum et populum in
eius consensisse electione, vix multis lacrimis et suplicationibus potuit impetrare, ut
eius in electione pontificis sequerentur consilium; moxque cum religiosis viris Alpes
transiens imperatorem adiit, eique in tanta amicicia iunctus est, ut crebris collocutionibus,
quantum peccati in largitione pontificis fecisset, ostenderet. Qui eius salubri
acquiescens consilio tyrannidem patriciatus deposuit cleroque Romano et populo secundum
antiqua privilegia electionem summi pontificis concessit. Moxque quendam
Astensem episcopum, prefati imperatoris economum, contra voluntatem eiusdem imperatoris
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|