dicam, omnia illius venustate potius et copia probantur quam elegantia;
hinc certamina illa perpetuaeque altercationes adversus
laurentianas censuras ei subortae, sed utcumque eius scripta accipienda
sint, dignus certe laude vel in primis, quod quem elegantiorem
sequeretur aut cuius exemplo scriberet, praeter eum cum quo
apertas exercuit simultates, ea aetate habuit neminem, sed quantuscumque
fuit se propria virtute effecit, verum non magis ea quae
scripsit ad latina studia suscitanda quam in iis quos veteri iniuria
amiseramus conquirendis hominis studium et industria profuit.
|
|