Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 298


ascitus, rex praedictus principatum Salerni,
extra fraternae sortis funiculos peculiari liberalitate
concessit. Qui cum crevisset in annos, mansuetudinis
et innocentiae bonum de fontis puritate
conservans, mentis juvenilis hospitium virtutum
denuo studuit familiaritate replere. Nutrivit
animum rebus honestis, et foecundatus est adeo
bonitatibus, quod ejus dotes virtutum claudi sub
numero nesciverunt.
Cap. V
Karolus Hungariae regis filiam filio suo dat nuptum.
Ut autem regiae propaginis funiculus extendatur
in aevum et sua crescat in ramos propagatio
successura, filiam regis Hungariae principis
connubio rex conjungit, et in thorum procurat filialem
adduci. Sicque princeps et filia regis Hungariae
individuis nexibus connectuntur, cum vix
egregius sanguis in orbe tunc esset, qui non eundem
ex derivatione ...... linea contingeret aliquali.
Igitur reges absentes hac de causa se invicem
honore praeveniunt, et gratis hinc inde sibi
muneribus blandiuntur: regique Hungariae,
qui bellorum sollicitudine premebatur, aliquando
rex Siciliae propterea militum subsidia destinavit.
Cap
VI
Rex Karolus, imperii vicarius delectus, Romae gebellinos
persequitur, quibus postea omnibus veniam
largitur.
Verum ecclesia romana nondum suae viduitatis
consolata gemitibus, cum sua quisque regat
diverso flamina tractu, quin lanient mundum,
tanta est discordia fratrum, dum metuit velut
navis in pelago sine remige, quamvis aura tranquillitatis
aspiret, constituit regem Karolum vicarium
imperii in Thuscia generalem. Hic nempe,
sedatis cujuslibet amaritudinis fluctibus, regnoque
disposito in statu summae tranquillitatis
et pacis, ad reprimendos gebellinos Thusciae
nondum domitos, sed contra partem ecclesiae
plus solito superbos, suae sedulitatis vota direxit.
Gebellini namque in Thuscia monachorum ad
instar abbate carentium, capite perdito, extra
suos limites crassabantur, et evagantes sine correctore
per Thusciam adhuc extranea conventicula
faciebant. In tota enim Thuscia civitas lucana
sola supererat, ubi erat fortior pars guelforum.
In aliis vero locis adeo invaluerat gebellinitatis
gibbus, adeo iniquitas abundarat, quod gebellini
denuo in expectatione novi temporis exardentes,
nunc ingeniosa virtutum, sed vitiorum potius
assiduitate non modicarum coacervatione virium,
nunc dolo vel fraude sub pacis et treguae specie
perquisitis, totam Thusciam malorum operum
crepitantibus flammis igne consumtionis bellicae

Torna all'inizio