querentem sarcinis sacco portatis voce libera
increpuit pede pulsans et dicens: «Sile, fede mercenarie
saccarole, qui me vendis et mea mecum
armis et equis et omni re mea subeundum est onera
que humeris meis imponis ». Facto deinde silentio,
constituitur sindicus ad conferendum
dominuim civitatis et districtus Ferrarie
Obizoni iam decimum septimum etatis annum
agenti. Stipulatione facta sindicus constitutus
eidem Obizoni dominium defert plenissimum,
ut omnia possit iusta vel iniusta pro sue
arbitrio voluntatis. Plus potestatis tunc est
illatum novo dominatori quam habeat dominus
eternus, qui iniusta non potest. A concione disceditur
re peracta. Domos suas redeunt
qui presidio venerant. Aldigerius autem
Obizonis magister ministraturos res novi domini
in aula et alibi ubi expediebat constituit;
omni cura et studio satagit iuste et iniuste res
et potentiam Obizonis augere. Quibuscumque
erat negotium aut in re publica Ferrarie
aut cum Obizone Aldigerium primo adibant. Ipse omnia
moderabat, eius consilio negotia partis
a primoribus civitatum circumstantium ferebantur.
In navigatione nauta Typhis erat.
|
1125
1130
1135
1140
1145
|