VIII 53
Recepta nuper dilecti pagina letatus est animus meus, et mens pressa laborum tediis medelam recreationis
optate suscepit. Sane missa dona presentata socio vicinam mox eius dexteram habuere, ne
lenta manus difficultatem ingerens mittentis incurrisset offensam et ut eisdem illecta prompta receptioni
munerum habeatur. Verum novo notario donorum mittentes primitias, quem nondum talem
facti evidentia exhibebat, videmini futuri honoris presagium habuisse.
VIII 54
De fringillo mihi transmisso grates ut de fasiano recipias, quia fuit utilitate maximus, licet fuerit
minimus quantitate, patienti amico plurimum opportunus, per quem pavit esuriem et ieiunio
satisfecit.
VIII 55
Missus mulus, si potuisset sine mittentis offensa remitti, non fuisset admissus. Sed ecce, recepimus
eum, eligentes potius legem nostri propositi ledere, quam turbare doni remissione donantem. Ad
hec ad gratiarum vobis assurgimus actiones, pro gratia multa petentes, ut quoad nos liberalitas vestra
cesset a talibus, quoniam corde contenti manus non querimus in amico.
VIII 56
Vestre liberalitatis affectum, qui communiter habet effectum, plenis prosequimur actionibus gratiarum,
pro gratia multa petentes, ut nobis in notam iniuriarum non veniat, si mulum remittimus,
cum sit causa remissionis honesta, que, cum ad iudicium vestre discretionis pervenerit, ad probate
dilectionis gratiam admittetur. Ad hec noveritis, quod super recepti revocatione mandati apud
communem insistemus dominum iuxta posse. Et quia nescimus, quale simus recepturi responsum,
sub huiusmodi dubio vobis remittimus palafredum.
|
|