Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 346


2. Praeterea, aliquis bene utendo re temporali quam ab aliquo domino accepit,
meretur rem prius acceptam, ut equum, aut aliquid huiusmodi. Sed usus gratiae
non est minoris efficaciae in merendo quam usus rei temporalis. Ergo aliquis
bene utens gratia quam accepit, ipsam meretur.
3. Praeterea, oratio qua quis orat pro se et de his quae expediunt ad salutem,
meretur exaudiri a Deo, ut Augustinus dicit. Sed si aliquis
in gratia existens oret ut si contingat eum a gratia decidere gratia sibi reddatur,
pro se petit maxime expediens ad salutem. Ergo meretur gratiam recuperare.
4. Praeterea, si Deus dat alicui gratiam, aut dat digno, aut indigno. Si dat
indigno, insipiens et iniustus est, quod impossibile est. Ergo dat digno. Sed
nullus est dignus habere aliquid, nisi qui hoc meruit. Ergo quicumque accipit
gratiam prius meruit eam.
5. Praeterea, non est minor ordo iustitiae apud Deum in distributione gratiae
quam in distributione bonorum naturalium. Sed Plato dicit, quod
formae non dantur a datore, nisi secundum merita naturae. Ergo nec gratia
infunditur nisi secundum merita recipientium.
SED CONTRA, illud quod meritis redditur, non gratis datur. Sed quod gratis non
datur non est gratia. Ergo gratia meritis non redditur.
Praeterea, illud quod est principium omnis meriti, non cadit sub merito. Sed
gratia est huiusmodi. Ergo etc.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in omni qui meretur, exigitur ut actus eius sit aliquo
modo proportionatus ad id quod meretur: nullus enim meretur nisi id quod
secundum suam conditionem potest eum contingere; sicut servus non meretur a
domino ut in hereditatem filiorum admittatur, sed ut mercedem suam recipiat.
Gratia vero omnino conditionem humanae naturae excedit: quod patet ex eius
effectu, quia ducit in finem quem nulla creata natura per se attingere potest,
propter quod dicitur 1 Cor. 2, 9: « Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec
in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum ». Unde
donum gratiae nullo modo sub merito cadere potest eius qui in puris naturalibus
est, et multo minus eius qui in peccato deprimitur. Sed tamen opera bona
ante donum gratiae facta, praemio suo sibi proportionato non carent: causant
enim quamdam habilitatem ad gratiam, et secum etiam quamdam honestatem et
iucunditatem et pulchritudinem habent, in quibus praecipue eorum praemium
consistit; et aliqua etiam per accidens causant, ut bonorum temporalium
affluentiam, aut aliquid huiusmodi: quia frequenter, ut Gregorius dicit,
Deus in hoc mundo remunerat eum qui praemium futurae gloriae non
meretur, ut sic nullum bonum irremuneratum inveniatur.

Torna all'inizio