Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 38


plus habet de ratione culpae et vituperabilis. Bonum autem quod per actuale
peccatum corrumpitur, est bonum huius personae, cui praeponderat bonum
totius naturae, quod per originale corrumpitur; quia bonum gentis est divinius
quam bonum unius hominis, ut dicitur 1 Ethic. Unde et originale
peius erit quam actuale, ut sic possit dici, quod actuale est maior culpa, et originale
maius malum.
Actio autem satisfacientis, ut prius dictum est, proportionatur quantitati culpae
ex parte boni quod per culpam corrumpitur: et cum omnis actio sit personae,
quia actus singularium sunt, ideo ad satisfactionem pro actuali sufficit actus
cuiuscumque hominis cum gratia divina; non autem ad satisfaciendum pro originali
peccato, nisi actio illius hominis plus valeret quam totum bonum humanae
naturae: et hoc non posset esse, si esset purus homo; et ideo oportuit esse
Deum et hominem qui pro originali satisfaceret. Vel dicendum secundum
quosdam, quod etiam pro actuali peccato non sufficit purus homo satisfacere
nisi praesupposita satisfactione Christi, ex cuius passione etiam antiquorum
patrum satisfactio efficax fuit, qui in fide eius salvabantur.
Ad septimum dicendum, quod in peccato primi hominis persona corrupit naturam:
unde illud peccatum potest dupliciter considerari: vel quantum ad corruptionem
boni personalis; et sic primus homo pro eo satisfecit adiutorio gratiae
Dei: vel inquantum fuit corruptio naturae, et sic pro eo Adam satisfacere non
potuit, nec aliquis antiquorum patrum, nisi solum inquantum corruptio naturae
in personam redundabat: ex hac enim parte originale peccatum in antiquis
patribus per fidem, decimas, circumcisionem et sacrificia solvebatur: et ideo
decedentes nondum ad visionem Dei admittebantur, nisi prius per satisfactionem
Christi, naturae corruptio sanaretur.
Ad octavum dicendum, quod ipsa reparatio humani generis aliquo modo
mediantibus Angelis facta est: ipsi enim nasciturum dominum annuntiaverunt,
ut dicitur Luc. 1. Non tamen sufficiebat Angelus reparationem perficere, quia
satisfacere non poterat pro tota humana natura; nec etiam debebat, quia ipse
non peccaverat: et ideo oportuit, ut dictum est Sup., in corp., quod per Deum
hominem reparatio humani generis compleretur.
Ad nonum dicendum, quod nulla creatura, in quantacumque bonitate crearetur,
potest sufficere ad reparationem corruptionis humanae naturae per modum
satisfactionis: cuius ratio potest esse triplex. Prima est, quia omnis creatura
totum quod potest, pro se Deo debet: unde non relinquitur sibi ut pro alio
satisfacere possit.
Secunda, quia hoc requiritur in satisfactione, ut quod satisfaciens reddit, praeponderet
ei quod per culpam ablatum est, vel saltem sit aequale illi. Quamvis
autem aliqua natura creata sit vel possit esse melior natura humana; non
tamen natura in aliqua persona creata considerata potest adaequare bonitatem
totius naturae humanae: bonum enim humanae naturae quodammodo infinitum
est per comparationem ad supposita, inquantum natura humana in infinitum

Torna all'inizio