Salimbene de Adam: Cronica

Pag 239


Porro, processu temporis, quia omni negotio tempus est et oportunitas,
ut dicitur Eccle. VIII, quidam custos fecit corpus fratris
Helye exhumari et in sterquilinium proici, secundum quod de
Ioachym, filio Iosie, rege Iuda, dictum fuit a Ieremia, XXII:
Sepultura asini sepelietur, putrefactus et proiectus extra portas
Ierusalem
.
Si autem aliquis querat cui, quantum ad effigiem corporis,
similis fuit iste frater Helyas, dicimus quod totaliter assimilari
potest fratri Ugoni de Regio, qui dictus est Hugo Paucapalea, et
fuit magister in gramatica in seculo et magnus truphator et magnus
prolocutor et in Ordine fratrum Minorum sollemnis et optimus
predicator, et qui mordaces Ordinis confutabat et confundebat
predicationibus et exemplis. Nam quidam magister Guido Bonattus
de Furlivio, qui se philosophum et astrologum esse dicebat et
predicationes fratrum Minorum et Predicatorum vituperabat, ita
ab eo fuit confusus coram universitate et populo Liviensi, ut toto
tempore quo frater Ugo fuit in partibus illis, non solum non loqui,
verum etiam nec apparere auderet. Hic erat totus plenus proverbiis,
fabulis et exemplis, et optime sonabant in ore suo, quia
hec omnia reducebat ad mores, et habebat linguam disertam et
gratiosam, et libenter audiebatur a populo. Ministri vero et prelati
Ordinis non diligebant eum, eo quod parabolice loqueretur et
confundebat eos proverbiis et exemplis. Sed parum curabat de
talibus, quia homo optime vite erat.
Et hec de fratre Helya dicta sufficiant. Quia enim intentionis
nostre fuit loqui de generalibus ministris Ordinis beati Francisci,
cum tempus occurreret oportunum, et Helias, qui fuit unus ex
illis, qui etiam me recepit ad Ordinem, grandem materiam historie
continebat, ideo me prius volui expedire de ipso, ut, eius deposita
sarcina, facilius historiam prosequerer inchoatam. Recepit
enim me frater Helyas anno Domini MCCXXXVIII, indictione
XI. Iam nunc ad sequentem millesimum accedamus.
EXPLICIT LIBER DE PRELATIS
IN QUO MULTA UTILIA CONTINENTUR
TAM DE BONIS QUAM DE MALIS PRELATIS

Torna all'inizio