de super locum ponas; hoc in die septies facias; clistere iterum eis 
faciendum precipimus, polipodium, agaricum, anisum, feniculum,  
malvam, coloquintidam; omnium trita bullias in aqua salita, et in  
colatura salita puleginum oleum et laurinum, petroleum, muscellinum  
et arrogon et alia unguenta calida ponas et ita per clistere  
inicias; hoc autem sepe faciendo maturabitur apostema, et veniet  
ad rupturam; ex quo ruptum fuerit aposterna, mel cum aqua per  
clistere inicias ut focus mundificetur. Ilis modis novimus isti succurrere  
passioni. 
De sciatica passione. — Humor flegmaticus est causa sciatice  
passionis, in qua quandoque vertebrum resilit a scia, quandoque  
non; cum resilit ita cognosces: supinus juceat, et si habuerit pedes  
equales, non resilit, si non, de exitu certus eris; et propter exitum  
nisi triangulum cauterium non facimus, vel unum tantum rectum  
et profundum. Quod si humor tantum dolorem faciat, calidissimis  
unctionibus locum inungas. Purgabis eos cum benedicta.  
Remedia ut cito dolor quiescat hec sunt: stercus bovinum in vino  
bullias et calidum super locum ponas; vel lanam succidam in oleo  
bullias et superponas; vel habeas summitatem sambuci cum oleo  
atque axungia bene tritis et ad igenm calefactis et superponas.  
Cum vero propter purgationem non cessaverit, clistere facias,  
prius tamen ventre purgato. de polipodio, agarico, coloquintida, 
epithimo, pentafilon et sale bullias in aqua, coles, postea inicies.  
Vel tribuos ei benedictam cum euforbio; vel habeas corticem radicis  
tapsi masculini et in vino coque donec VIIII partes ad tres reducantur  
et singulis diebus ciphum tribuas usque ad VIIII dies; vel  
habeas gallumim et opopanacem et ex istis mistis pillulas accipiant,  
istud non facias nisi fortibus. Compone eis siccum balneum et diu  
sudare et sitire permitte, dabisque ipsis euforbium cum laurino  
oleo in balneo et ita liberantur. Jejunent a cibo et potu a summo  
mane usque ad medium diem. Multi in balneo petroleum eis tribuunt  
ad bibendum et multum confert. Si volueris cum flamula  
poteris locum aperire et corrosivis ita ut liquor pessimus valent  
exire. Sunt humores multociens congelatione flegmatis circa nares  
et renes quasi contracti, et si digitum impresseris, quasi signum  
foraminis facit; quibus facias fomentum de menta, sisimbrio, balsamita  
aquatica, pulegio, calamento, mentastro et aliis similibus  
herbis, ita tamen quod aquam non contingant, sed in lecto de cordis  
undique coopertus fiat; hoc facto frequenter purgabis cum benedicta  
ut intestina stercoribus evocuentur et sic facias eis clistere  
quod in sciatica fecisti et diu tibiis elevatis retineant ut flegma congelatum  
exire volent. Mulieres que nolunt clisterizari caraxentur  
circa loca illa et post quartum diem super caraxiones inungas, cum  
arrogon vel stercore bovino in aceto bullito totum inungas, et parata  
fovea in calidissima harena cooperias eum, nec aliquid bibat  
ut rnateria consumatur. 
De arthetica. — Ex flegmatico humore cum melancofico mixto,  
vel per se, artetica non nunquam nascitur passio. Urina eorum alba 
  |  
  |