Guido Faba: Epistole

367


preclaris meritis bonitatis vestre multifariam confidentes, vos
in potestatem nostre civitatis elegimus unanimiter, concorditer
et gratanter, Christi gratia faciente; de quo gaudent omnes
et singuli nostre terre, considerantes quod res publica perseverat
incolumis, cuius cursus docti committitur arbitrio gubernantis.
Eapropter exellentiam vestram rogamus dignis laudibus
commendandam, quatenus electionem factam sic comiter
et gaudenter velitis recipere prelibatam, vos taliter preparantes
ut, cum ambaxatores nostros vobis miserimus, sicut decet
honorifice veniatis, scientes quod duos milites et totidem iudices
atque notarios vobiscum debetis ducere ac tenere, et pro
vestro feudo tantam pecuniam habebitis a communi, et
fenum et paleam abundanter.
XVIII.
Responsiva electi recipientis potestariam.
Ex parte universitatis vestre nuper accedens fidelis nuntius
litteras presentavit; quas summo recipiens cum honore,
percepi firmiter per easdem, quod me vestrum militem
vocabitis ad reginem honoratissimo vestre terre. Super quo,
parentes et amici convenientes in unum et magnificentiam
vestram dignis laudibus extollentes, consona voce dixerunt,
providentes communi consilio, quod vestris beneplacitis asservirem,
obsecundarem mandatis, et iussionibus obedirem. Me
quidem considerans in me ipso, quasi videor circumplexus:
nam pro electione recipienda parentela concordat vobiscum,
et ne consentiam defectus scientie fortiter contradicit.
Ne igitur arrogantia me incuset, vel presumptio me condemnet,
previa misericordia summi regis, viam eligo potiorem;
considerans quod ea que in electo deficiunt bonitatis, supplere
poterunt merita subditorum. Exhibita namque vestre dominabili

Torna all'inizio