Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 808


3. Praeterea, corporale bonum non est finis spiritualis boni, cum finis semper
sit melior eo quod est ad finem. Sed vita aeterna videtur quoddam corporale
nominare, scilicet aeternam coniunctionem nostrae animae ad corpus. Ergo
vita aeterna non est finis spiritualium operum.
4. Praeterea, nullus finis habetur ante id quod est ad finem, cum per ea quae
sunt ad finem in finem deveniatur. Sed caritas ante actus meritorios habetur.
Ergo caritas non est finis rectorum operum.
5. Praeterea, opus dicitur rectum, secundum quod est aliqua virtute informatum.
Sed sicut actus informatur caritate, ita etiam aliis virtutibus. Ergo sicut
caritas ponitur finis, ita et aliae virtutes fines dici debent.
6. Praeterea, bonum simpliciter non ordinatur ut ad finem ad id quod est
bonum huic: quia quod simpliciter bonum est, melius est. Sed operatio est
bonum per se, delectatio autem est huic bonum, scilicet operanti; et sic recta
operatio est melior delectatione. Ergo recta operatio non ordinatur ad delectationem
sicut ad finem.
SED CONTRA, finem sine quo non potest esse coniunctio ad finem ultimum, oportet
esse intentum sicut finem communem. Sed sine caritate et beatitudine et
huiusmodi non potest esse coniunctio voluntatis hominis ad finem ultimum qui
Deus est. Ergo ista omnia rationem finis communis habent.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, quamvis omnium rerum sit unus
finis ultimus, sicut unum principium primum; tamen unicuique rei debetur finis
proprius, sicut et principium proprium; ita ut sicut ea quae sunt unius generis,
communicant in uno principio proprio illius generis, ita communicent in uno
fine: qui quidem est communis omnibus quae sunt in illo genere, non tamen
omnibus rebus: nec potest esse debita relatio alicuius rei ad finem ultimum, nisi
mediante fine qui suo generi debetur. Finis autem proprius uniuscuiusque rei,
per quem in finem ultimum ordinatur, est sua propria operatio. Unde et finis
rationalis naturae, per quem ordinatur in finem proprium, est perfecta operatio,
quae est propria naturae illi. Sed perfectio operationis in tribus consistit;
scilicet in obiecto, habitu, et delectatione. Quanto enim obiectum est altius,
tanto operatio in illud tendens est pulchrior et perfectior: unde ex obiecto operatio
perfectionem habet, et ex nobilissimo obiecto altissimam perfectionem.
Similiter etiam operatio perfecta non est nisi ex habitu; unde quanto habitus est
perfectior, et operatio perfectior erit; et operatio perfectissima ab habitu nobilissimo
erit. Similiter, ut dicit Philosophus in 10 Ethic., delectatio perficit
operationem, sicut pulchritudo iuventutem; est enim sicut quidam decor operationis
ipsa delectatio; et ideo oportet, quod aliquod istorum sit finis communis
rectarum voluntatum assignatarum. Ipsa autem operatio perfecta, beatitudo

Torna all'inizio