<DE OFFICIO DIURNO POST NONAM.> Dicta Nona induantur sacerdos et
leuita et reliqui qui ad officium sunt seruituri. Procedant ad altare
sacerdos et leuita soli, sacerdos in casula, diaconus in stola nullaque
praemissa supplicatione dicat sacerdos Oremus diaconus Flectamus
genua et ad alteram collectam similiter. Altare sit desuper coopertum
uno tantum lintheamine. Singulos tractus duo in albis canant. Passio
absque Do minus uobiscum legatur. Ad quam nec candelabrum nec
thuribulum et cum peruentum fuerit ad locum, ubi dicitur Partiti sunt
uestimenta mea sibi , sint duo de indutis iuxta altare hinc et inde trahentes
ad se duos pannos, qui ante officium super altare missi fuerant, linteo
tamen remanente subtus missale. Lecta passione dicantur orationes
solennes, sicut in missali continentur. Pro cunctis ordinibus flectantur
genua nisi pro Iudaeis.
His expletis deposita casula et stolis reuertantur sacerdos et leuita in
chorum in albis. Tunc duo sacerdotes, quibus cantor iusserit, induti
albis accedant ad crucem, quae debet esse praeparata et cooperta ad
altare matutinale, quam accipientes ferant eam paulatim progredientes
et cantantes uersus Popule meus . Duo leuitae in albis stantes ad gradus
ante altare maius respondeant Agios o theos , chorus autem dicat Sanctus
deus , sacerdotes Quia eduxi uos , leuitae Agios , chorus Sanctus , sacerdotes
Quid ultra , leuitae Agios , chorus Sanctus . Tunc sacerdotes crucem ferentes
ueniant ante altare et cum finierint Sanctus , statim discooperientes eam
incipiant ambo antiphonam Ecce lignum et tunc demum omnes flectant
genua. Repetatur antiphona cum uersibus psalmi Beati immaculati ,
quantum cantori uisum fuerit. Dehinc canantur alia ad hoc seruitium
pertinentia quantum opus fuerit. Tapetia sint extensa ante altare, super
quae prosternantur primum domnus abbas et induti interim in locum
eorum, qui tenent crucem, succedentibus aliis, deinde caeteri sicut est
ordo eorum. Et non prolixe adorantes iaceant sed breuiter et pure
orantes; postea unusquisque osculetur pedes crucifixi et post reuertatur
|
|