Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 174


XVIII. 57 Pre omnibus autem licentiam tribuimus
beato Silvestro et successoribus eius ex nostro indictu,
ut, quem placatus proprio consilio clericare voluerit et
in religioso numero religiosorum clericorum connumerare,
nullus ex omnibus presumat superbe agere
. Quis
est hic Melchisedech, qui patriarcham Abraam benedicit?
Constantinus ne vix christianus facultatem ei, a
quo baptizatus est et quem beatum appellat, tribuit
clericandi, quasi prius nec fecisset hoc Silvester nec facere
potuisset? Et qua comminatione vetuit, ne quis
impedimento esset: nullus ex omnibus presumat superbe
agere
; qua etiam elegantia: connumerare in numero
religioso religiosorum, clericare clericorum et indictu
et
placatus . Atque iterum ad diadema revertitur: 58 Decrevimus
itaque et hoc, ut ipse et successores eius diademate,
videlice corona, quam ex capite nostro illi concessimus,
ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant
pro honore beati Petri
. Iterum interpretatur diadema
(cum barbaris enim et obliviosis loquebatur) et
adiicit de auro purissimo , ne forte aliquid eris aut scorie
crederes admixtum. Et gemma s cum dixit, addit
pretiosas eodem timore, ne viles forsitan suspicareris.
Cur tamen non pretiosissimas quemadmodum aurum
purissimum ? Plus nanque interest inter gemmam et
gemmam quam inter aurum et aurum. Et cum dicere
debuisset, distinctum gemmis , dixit ex gemmis . Quis
non videt ex eo loco sumptum, quem princeps gentilis
non legerat?: «Posuisti in capite eius coronam de lapide
pretioso». Sic locutus esset Cesar vanitate quadam

Torna all'inizio