Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

636


ne tu esses pauper». Econtra dicet filius «immo tu pater maledictus sis; nisi
michi enim male congregasses divitias, non male conservassem eas». Tertio
apparet stultus quantum ad personam amicorum; putat enim in bonum eorum
facere dando eis donaria, faciendo convivia et huiusmodi, cum tamen
faciat eorum malum. Unde Jeronimus << Cavendum est nobis maxime ne
ab hiis accipiamus munera, quos novimus vivere de lacrimis pauperum, ne
dicatur nobis: si videbas furem, currebas cum eo >> . Unde legitur in vita
beati Fursei quod cum ipse mortuus esset, obiecit ei diabolus quod vestem
a quodam usurario accepisset et restituit eum deus vite ut culpam illam
corrigeret. Diabolus tamen sic eum percussit ut per totam vitam eius
vestigium aliquod percussionis in eo appareret. Set contra non videtur esse
contra rationem, set rationabile quod homo recompenset ei qui sibi beneficium
contulit; set ille qui pecuniam mutuat, aliquod beneficium confert.
Subvenit enim necessitati indigentis. Ergo si pro hoc beneficio aliquo certo
pacto obligetur ei qui mutuat ad hoc, quod aliquid sibi retribuatur, non
videtur esse contra rationem. Item secundum rationem est quod quilibet
possit alienare illud cuius est dominus; set ille qui dat usuram est dominus
sue pecunie quam usurario dat. Ergo non est contra rationem quod usurarius
possit eam accipere et retinere. Item rationabile videtur quod non
minus possim accipere ab eo cui beneficium contuli, quam ab eo cui nullum
beneficium. Set possum accipere de suo ab eo cui nichil mutuavi. Ergo possum
accipere multo magis ab eo cui mutuavi. Respondeo dicendum ad primum
quod sicut dicit philosophus in IX Ethic. recompensatio beneficii
aliter fit in amicitia utilis et aliter in amicitia honesti, quia in amicitia utilis
est mensuranda recompensatio secundum utilitatem quam consecutus est
ille qui beneficium accepit. In amicitia autem honesti est mensuranda recompensatio
secundum affectum illius qui beneficium dedit. Obligare autem
ex certo pacto ad beneficium recompensandum non competit amicitie honesti,
quia in tali amicitia amicus benefaciens, affectum amici attendit ut scilicet
sibi gratis liberaliter recompenset cum oportunitas fuerit. Set obligare
certo pacto ad recompensandum beneficium est proprium in amicitia utilis
et ideo non debet obligare ad plus reddendum quam accepit. Non autem
plus accepit quam ipsam quantitatem pecunie, quia eius usus, qui est pecunie
consumptivus, non est aliud quam ipsa pecunia et ideo non debet, secundum
rationem, ad plus obligari quam ad restituendam pecuniam.
Ad secundum dicendum quod ille qui dat usuras, non simpliciter voluntarie
dat, set quadam necessitate coactus in quantum indiget pecuniam accipere
mutuo, quam ille qui habet non vult sine usura mutuare. Set contra voluntarium
sic coactum, vocatur voluntarium mixtum et est simpliciter voluntarium
secundum philosophum in III Ethic. ; puta proicere merces in
mare, ingente tempestate. Et dicendum quod licet illud voluntarium mixtum
sit voluntarium simpliciter, secundum quod simpliciter opponitur ad
secundum quid, tamen ad hoc quod aliquis possit licite accipere a dante et

Torna all'inizio